- SULPITIUS Severus
- SULPITIUS Severusprebyter, discipulus S. Martini, Aquitanus, vixit in coniugio. A S. Martino vistiatus, ei adhaesit, illôque defunctô, Tolosae aliquandiu moratus, dein in Galliam Narbonensem se recepit: Paulino Episcopo Nolano familiaris. Scripsit epitomen Historiae sacrae, a Mundo Condito usque ad Christum Natum imo et trium primorum a Christo nato saeculorum res gestas exposuit. Ob styli clegantiam, Sallustio et Tacito comparatus, magnique apud Eruditos habitus: Scripsit quoque dialogumde Eremitis Aegypti, ad quos Posthumianus, amicus eius, trienniô ante iter susceperat. Tandem a Pelagianis seductus est, sed ad se rediisse, et perpetuô silentiô culpam eluisse, dicitur. Obiit a. C. 419. vel 420. circiter Male confunditur cum S. Sulpitio I. Episcopo Bituricensi, Remedii successore, qui Concilio Matisconensi interfuit, A. C. 585. eruditus, et Poeseos non ignarus. Gregor. Turon. l. 1. de mir. S. Mart. et l. 6. Hist. c. 39. ut et cum Sulpitio II. Pio, qui Concilio Remensi interfuit, A. C. 630. Vide de his tribaus Paulin. in Epist. Hieron. in c. 3. Ezech. Augustin. Ep. 25. Gennad. de Vir. Ill. c. 19. Idacium in Chron. Aimonin. Hist. l. 4. c. 16. Honor. Augustodunens. de Lum. Eccl. l. 2. c. 19. Voss. Hist. Lat. l. 2. c. 12. Autaxerrem, rer. Aquit. l. 5. c. 6. 8. Georg. Hornium, in edit. Sulpitit. Barthium, Scaligerum, Gesnerum, Poslevinum, etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.